Metamorph., XIV 154 ss.
Talia convexum per iter memorante Sibylla
sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
litora adit nondum nutricis habentia nomen.
hic quoque substiterat post taedia longa laborum
Neritius Macareus, comes experientis Ulixis.
desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae
noscit Achaemeniden inprovisoque repertum
vivere miratus, ‘qui te casusve deusve
servat, Achaemenide? cur’ inquit ‘barbara Graium
prora vehit? petitur vestra quae terra carina?’
talia quaerenti, iam non hirsutus amictu,
iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
fatur Achaemenides: ‘iterum Polyphemon et illos
adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
hac mihi si potior domus est Ithaceque carina,
si minus Aenean veneror genitore, nec umquam
esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
Metamorph., XIV 435 ss.
‘Talia multa mihi longum narrata per annum
visaque sunt. resides et desuetudine tardi
rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur,
ancipitesque vias et iter Titania vastum
dixerat et saevi restare pericula ponti:
pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.’